Carl Orff Lyrics
O Fortuna
O Fortuna
velut luna
statu variabilis,
semper crescis
aut decrescis;
vita detestabilis
nunc obdurat
et tunc curat
ludo mentis aciem,
egestatem,
potestatem
dissolvit ut glaciem.
Sors immanis
et inanis,
rota tu volubilis,
status malus,
vana salus
semper dissolubilis,
obumbrata
et velata
michi quoque niteris;
nunc per ludum
dorsum nudum
fero tui sceleris.
Sors salutis
et virtutis
michi nunc contraria,
est affectus
et defectus
semper in angaria.
Hac in hora
sine mora
corde pulsum tangite
quod per sortem
sternit fortem,
mecum omnes plangite! |
More Carl Orff LyricsEgo Sum AbbasEgo sum abbas Cucaniensis
et consilium meum est cum bibulis, www.lyricsexpert.com In Taberna Quando SumusIn taberna quando sumus
non curamus quid sit humus, www.lyricsexpert.com Dies, Nox Et OmniaDies, nox et omnia
michi sunt contraria;
virginum colloquia www.lyricsexpert.com Circa Mea Pectora(Baritone and Chorus)
Circa mea pectora
multa sunt suspiria www.lyricsexpert.com
Fortune Plango VulneraFortune plango vulnera
stillantibus ocellis
quod sua michi munera www.lyricsexpert.com Omnia Sol TemperatOmnia sol temperat
purus et subtilis,
novo mundo reserat www.lyricsexpert.com O FortunaO Fortuna
velut luna
statu variabilis,
semper crescis
aut decrescis;
vita detestabilis www.lyricsexpert.com Ecce GratumEcce gratum
et optatum
Ver reducit gaudia,
purpuratum www.lyricsexpert.com
|